Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 15
Roma Vulgate 15:1  debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
Roma Vulgate 15:2  unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
Roma Vulgate 15:3  etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
Roma Vulgate 15:4  quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
Roma Vulgate 15:5  Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
Roma Vulgate 15:6  ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
Roma Vulgate 15:7  propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
Roma Vulgate 15:8  dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
Roma Vulgate 15:9  gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
Roma Vulgate 15:11  et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
Roma Vulgate 15:12  et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
Roma Vulgate 15:13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
Roma Vulgate 15:14  certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
Roma Vulgate 15:15  audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
Roma Vulgate 15:16  ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
Roma Vulgate 15:18  non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
Roma Vulgate 15:19  in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
Roma Vulgate 15:20  sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
Roma Vulgate 15:21  sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
Roma Vulgate 15:22  propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
Roma Vulgate 15:23  nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
Roma Vulgate 15:24  cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
Roma Vulgate 15:25  nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
Roma Vulgate 15:26  probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
Roma Vulgate 15:27  placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
Roma Vulgate 15:28  hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
Roma Vulgate 15:29  scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
Roma Vulgate 15:30  obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
Roma Vulgate 15:31  ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
Roma Vulgate 15:32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum