Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next
Chapter 11
Wisd Vulgate 11:1  direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
Wisd Vulgate 11:2  iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
Wisd Vulgate 11:3  steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
Wisd Vulgate 11:4  sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
Wisd Vulgate 11:6  per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
Wisd Vulgate 11:7  nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
Wisd Vulgate 11:8  qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
Wisd Vulgate 11:9  ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
Wisd Vulgate 11:10  cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
Wisd Vulgate 11:11  hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
Wisd Vulgate 11:12  absentes enim et praesentes similiter torquebantur
Wisd Vulgate 11:13  duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
Wisd Vulgate 11:14  cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
Wisd Vulgate 11:15  quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
Wisd Vulgate 11:16  pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
Wisd Vulgate 11:17  ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
Wisd Vulgate 11:18  non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
Wisd Vulgate 11:19  aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
Wisd Vulgate 11:20  quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
Wisd Vulgate 11:21  sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
Wisd Vulgate 11:22  multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
Wisd Vulgate 11:23  quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
Wisd Vulgate 11:24  sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
Wisd Vulgate 11:25  diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
Wisd Vulgate 11:26  quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
Wisd Vulgate 11:27  parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas