Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next
Chapter 6
Wisd Vulgate 6:1  melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
Wisd Vulgate 6:2  audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
Wisd Vulgate 6:3  praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
Wisd Vulgate 6:4  quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
Wisd Vulgate 6:5  quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
Wisd Vulgate 6:6  horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
Wisd Vulgate 6:7  exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
Wisd Vulgate 6:8  non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
Wisd Vulgate 6:10  ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
Wisd Vulgate 6:11  qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
Wisd Vulgate 6:12  concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
Wisd Vulgate 6:13  clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
Wisd Vulgate 6:14  praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
Wisd Vulgate 6:15  qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
Wisd Vulgate 6:16  cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
Wisd Vulgate 6:17  quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
Wisd Vulgate 6:18  initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
Wisd Vulgate 6:19  cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
Wisd Vulgate 6:21  concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
Wisd Vulgate 6:22  si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
Wisd Vulgate 6:24  quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
Wisd Vulgate 6:25  neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
Wisd Vulgate 6:26  multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
Wisd Vulgate 6:27  ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis