Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Deut VulgSist 33:1  Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam.
Deut VulgSist 33:2  Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex.
Deut VulgSist 33:3  Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius.
Deut VulgSist 33:4  Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob.
Deut VulgSist 33:5  Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel.
Deut VulgSist 33:6  Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
Deut VulgSist 33:7  Haec est Iudae benedictio: Audi Domine vocem Iudae, et ad populum suum introduc eum: manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit.
Deut VulgSist 33:8  Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad Aquas contradictionis.
Deut VulgSist 33:9  Qui dixit patri suo, et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt,
Deut VulgSist 33:10  iudicia tua o Iacob, et legem tuam o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
Deut VulgSist 33:11  Benedic Domine fortitudini eius, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius: et qui oderunt eum, non consurgant.
Deut VulgSist 33:12  Et Beniamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
Deut VulgSist 33:13  Ioseph quoque ait: De benedictione Domini terra eius, de pomis caeli, et rore, atque abysso subiacente.
Deut VulgSist 33:15  de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum:
Deut VulgSist 33:16  et de frugibus terrae, et de plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos.
Deut VulgSist 33:17  Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terrae. hae sunt multitudines Ephraim: et haec millia Manasse.
Deut VulgSist 33:18  Et Zabulon ait: Laetare Zabulon in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Deut VulgSist 33:19  Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
Deut VulgSist 33:20  Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
Deut VulgSist 33:21  Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum cum Israel.
Deut VulgSist 33:22  Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
Deut VulgSist 33:23  Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
Deut VulgSist 33:24  Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum.
Deut VulgSist 33:25  Ferrum et aes calceamentum eius. Sicut dies iuventutis tuae, ita et senectus tua.
Deut VulgSist 33:26  Non est Deus alius ut Deus rectissimi: ascensor caeli auxiliator tuus. Magnificentia eius discurrunt nubes,
Deut VulgSist 33:27  habitaculum eius sursum, et subter brachia sempiterna: eiiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
Deut VulgSist 33:28  Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Iacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore.
Deut VulgSist 33:29  Beatus es tu Israel: quis similis tui popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.