Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 6
Exod VulgCont 6:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
Exod VulgCont 6:2  Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
Exod VulgCont 6:3  qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis.
Exod VulgCont 6:4  Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.
Exod VulgCont 6:5  Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
Exod VulgCont 6:6  Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis.
Exod VulgCont 6:7  Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum:
Exod VulgCont 6:8  et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam vobis possidendam, ego Dominus.
Exod VulgCont 6:9  Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Exod VulgCont 6:11  Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgCont 6:12  Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis?
Exod VulgCont 6:13  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israel de terra Ægypti.
Exod VulgCont 6:14  Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
Exod VulgCont 6:15  Hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon.
Exod VulgCont 6:16  Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Exod VulgCont 6:17  Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
Exod VulgCont 6:18  Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. Anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Exod VulgCont 6:19  Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ cognationes Levi per familias suas.
Exod VulgCont 6:20  Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Exod VulgCont 6:22  Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan et Sethri.
Exod VulgCont 6:23  Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exod VulgCont 6:24  Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph. Hæ sunt cognationes Coritarum.
Exod VulgCont 6:25  At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exod VulgCont 6:26  Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra Ægypti per turmas suas.
Exod VulgCont 6:27  Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israel de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,
Exod VulgCont 6:28  in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in Terra Ægypti.
Exod VulgCont 6:29  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.
Exod VulgCont 6:30  Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quo modo audiet me Pharao?