Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 9
Exod VulgHetz 9:1  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 9:3  ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exod VulgHetz 9:4  Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israel.
Exod VulgHetz 9:5  Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
Exod VulgHetz 9:6  Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
Exod VulgHetz 9:7  Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
Exod VulgHetz 9:8  Et dixit Dominus ad Moysen, et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
Exod VulgHetz 9:9  Sitque pulvis super omnem Terram Ægypti: erunt enim in hominibus, et iumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
Exod VulgHetz 9:10  Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et iumentis:
Exod VulgHetz 9:11  nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni Terra Ægypti:
Exod VulgHetz 9:12  Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
Exod VulgHetz 9:13  Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Exod VulgHetz 9:14  Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exod VulgHetz 9:15  Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
Exod VulgHetz 9:16  Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Exod VulgHetz 9:17  Adhuc retines populum meum: et non vis dimittere eum?
Exod VulgHetz 9:18  En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Exod VulgHetz 9:19  Mitte ergo iam nunc, et congrega iumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et iumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
Exod VulgHetz 9:20  Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos, et iumenta in domos:
Exod VulgHetz 9:21  qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos, et iumenta in agris.
Exod VulgHetz 9:22  Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa Terra Ægypti super homines, et super iumenta, et super omnem herbam agri in Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 9:23  Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 9:24  Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa Terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Exod VulgHetz 9:25  Et percussit grando in omni Terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Exod VulgHetz 9:26  Tantum in Terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
Exod VulgHetz 9:27  Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus iustus: ego et populus meus, impii.
Exod VulgHetz 9:28  Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exod VulgHetz 9:29  Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra:
Exod VulgHetz 9:30  novi autem quod et tu, et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Exod VulgHetz 9:31  Linum ergo, et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret:
Exod VulgHetz 9:32  triticum autem, et far non sunt læsa, quia serotina erant.
Exod VulgHetz 9:33  Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exod VulgHetz 9:34  Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando et tonitrua, auxit peccatum:
Exod VulgHetz 9:35  et ingravatum est cor eius, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.