Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 12
Gene VulgSist 12:1  Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi.
Gene VulgSist 12:2  Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Gene VulgSist 12:3  Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque IN TE benedicentur universae cognationes terrae.
Gene VulgSist 12:4  Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Gene VulgSist 12:5  Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
Gene VulgSist 12:6  pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, et usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
Gene VulgSist 12:7  Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gene VulgSist 12:8  Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen eius.
Gene VulgSist 12:9  Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Gene VulgSist 12:10  Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra.
Gene VulgSist 12:11  Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier:
Gene VulgSist 12:12  et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: Uxor illius est: et interficient me, et te reservabunt.
Gene VulgSist 12:13  Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
Gene VulgSist 12:14  Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
Gene VulgSist 12:15  Et nunciaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
Gene VulgSist 12:16  Abram vero bene usi sunt propter illam: Fueruntque ei oves et boves, et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
Gene VulgSist 12:17  Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Gene VulgSist 12:18  Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
Gene VulgSist 12:19  Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua, accipe eam, et vade.
Gene VulgSist 12:20  Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.