GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 40
Gene | VulgCont | 40:1 | His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. | |
Gene | VulgCont | 40:4 | At custos carceris tradidit eos Ioseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. | |
Gene | VulgCont | 40:8 | Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. | |
Gene | VulgCont | 40:10 | in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: | |
Gene | VulgCont | 40:11 | calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. | |
Gene | VulgCont | 40:12 | Respondit Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt: | |
Gene | VulgCont | 40:13 | post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. | |
Gene | VulgCont | 40:14 | Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: | |
Gene | VulgCont | 40:15 | quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. | |
Gene | VulgCont | 40:16 | Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: Quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: | |
Gene | VulgCont | 40:17 | et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. | |
Gene | VulgCont | 40:18 | Respondit Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies sunt: | |
Gene | VulgCont | 40:19 | post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. | |
Gene | VulgCont | 40:20 | Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. | |