ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 24
Isai | VulgCont | 24:1 | Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius. | |
Isai | VulgCont | 24:2 | Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet. | |
Isai | VulgCont | 24:3 | Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc. | |
Isai | VulgCont | 24:4 | Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. | |
Isai | VulgCont | 24:5 | Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fœdus sempiternum. | |
Isai | VulgCont | 24:6 | Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci. | |
Isai | VulgCont | 24:8 | Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. | |
Isai | VulgCont | 24:11 | Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia lætitia: translatum est gaudium terræ. | |
Isai | VulgCont | 24:13 | Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum: quomodo si paucæ olivæ, quæ remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia. | |
Isai | VulgCont | 24:14 | Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. | |
Isai | VulgCont | 24:15 | Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. | |
Isai | VulgCont | 24:16 | A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. | |
Isai | VulgCont | 24:18 | Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis apertæ sunt, et concutientur fundamenta terræ. | |
Isai | VulgCont | 24:19 | Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, | |
Isai | VulgCont | 24:20 | agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat. | |
Isai | VulgCont | 24:21 | Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram. | |
Isai | VulgCont | 24:22 | Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur. | |