JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 19
Job | VulgSist | 19:6 | Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. | |
Job | VulgSist | 19:8 | Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit. | |
Job | VulgSist | 19:12 | Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. | |
Job | VulgSist | 19:15 | Inquilini domus meae, et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. | |
Job | VulgSist | 19:19 | Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me. | |
Job | VulgSist | 19:20 | Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. | |
Job | VulgSist | 19:21 | Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. | |
Job | VulgSist | 19:23 | Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro | |
Job | VulgSist | 19:25 | Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: | |
Job | VulgSist | 19:27 | Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo. | |
Job | VulgSist | 19:28 | Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? | |