Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Job VulgClem 35:2  Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
Job VulgClem 35:3  Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
Job VulgClem 35:4  Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Job VulgClem 35:5  Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
Job VulgClem 35:6  Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
Job VulgClem 35:7  Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
Job VulgClem 35:8  Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Job VulgClem 35:9  Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Job VulgClem 35:10  Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
Job VulgClem 35:11  qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
Job VulgClem 35:12  Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
Job VulgClem 35:13  Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
Job VulgClem 35:14  Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
Job VulgClem 35:15  Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Job VulgClem 35:16  Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.