Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Job VulgClem 32:1  Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
Job VulgClem 32:2  Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
Job VulgClem 32:3  Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
Job VulgClem 32:4  Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
Job VulgClem 32:5  Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Job VulgClem 32:6  Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
Job VulgClem 32:7  Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Job VulgClem 32:8  Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Job VulgClem 32:9  Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
Job VulgClem 32:10  Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Job VulgClem 32:11  Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
Job VulgClem 32:12  et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
Job VulgClem 32:13  Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
Job VulgClem 32:14  Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Job VulgClem 32:15  Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Job VulgClem 32:16  Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
Job VulgClem 32:17  respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Job VulgClem 32:18  Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Job VulgClem 32:19  En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Job VulgClem 32:20  Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
Job VulgClem 32:21  Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Job VulgClem 32:22  Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.