Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Job VulgClem 6:2  Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
Job VulgClem 6:3  Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
Job VulgClem 6:4  quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
Job VulgClem 6:5  Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
Job VulgClem 6:6  aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
Job VulgClem 6:7  Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
Job VulgClem 6:8  Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
Job VulgClem 6:9  et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
Job VulgClem 6:10  Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Job VulgClem 6:11  Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
Job VulgClem 6:12  Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
Job VulgClem 6:13  Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Job VulgClem 6:14  Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Job VulgClem 6:15  Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Job VulgClem 6:17  Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Job VulgClem 6:18  Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Job VulgClem 6:19  Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Job VulgClem 6:20  Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Job VulgClem 6:21  Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
Job VulgClem 6:22  Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
Job VulgClem 6:23  vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
Job VulgClem 6:24  Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
Job VulgClem 6:25  Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
Job VulgClem 6:26  Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Job VulgClem 6:27  Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Job VulgClem 6:28  Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.
Job VulgClem 6:29  Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
Job VulgClem 6:30  Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.