Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Job VulgClem 11:2  Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
Job VulgClem 11:3  Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
Job VulgClem 11:4  Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Job VulgClem 11:5  Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Job VulgClem 11:6  ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
Job VulgClem 11:7  Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
Job VulgClem 11:8  Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
Job VulgClem 11:10  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
Job VulgClem 11:11  Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
Job VulgClem 11:12  Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job VulgClem 11:13  Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
Job VulgClem 11:14  Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
Job VulgClem 11:15  tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
Job VulgClem 11:16  Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
Job VulgClem 11:17  Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
Job VulgClem 11:18  Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
Job VulgClem 11:19  Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Job VulgClem 11:20  Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animæ.