Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 41
Job VulgClem 41:1  Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?
Job VulgClem 41:2  Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
Job VulgClem 41:3  Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
Job VulgClem 41:4  Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?
Job VulgClem 41:5  Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.
Job VulgClem 41:6  Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
Job VulgClem 41:7  Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Job VulgClem 41:8  Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
Job VulgClem 41:9  Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
Job VulgClem 41:10  De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
Job VulgClem 41:11  De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Job VulgClem 41:12  Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
Job VulgClem 41:13  In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.
Job VulgClem 41:14  Membra carnium ejus cohærentia sibi : mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
Job VulgClem 41:15  Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Job VulgClem 41:16  Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Job VulgClem 41:17  Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax :
Job VulgClem 41:18  reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
Job VulgClem 41:19  Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
Job VulgClem 41:20  Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Job VulgClem 41:21  Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Job VulgClem 41:22  Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Job VulgClem 41:23  Post eum lucebit semita : æstimabit abyssum quasi senescentem.
Job VulgClem 41:24  Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Job VulgClem 41:25  Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiæ.