Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Job VulgClem 29:1  Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
Job VulgClem 29:2  Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
Job VulgClem 29:3  Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
Job VulgClem 29:4  sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
Job VulgClem 29:5  quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :
Job VulgClem 29:6  quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :
Job VulgClem 29:7  quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
Job VulgClem 29:8  Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.
Job VulgClem 29:9  Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Job VulgClem 29:10  Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
Job VulgClem 29:11  Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :
Job VulgClem 29:12  eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
Job VulgClem 29:13  Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Job VulgClem 29:14  Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Job VulgClem 29:16  Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
Job VulgClem 29:17  Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
Job VulgClem 29:18  Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Job VulgClem 29:19  Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Job VulgClem 29:20  Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Job VulgClem 29:21  Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
Job VulgClem 29:22  Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
Job VulgClem 29:23  Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Job VulgClem 29:24  Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.
Job VulgClem 29:25  Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.