Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Job VulgClem 36:2  Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Job VulgClem 36:3  Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
Job VulgClem 36:4  Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Job VulgClem 36:5  Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
Job VulgClem 36:6  sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
Job VulgClem 36:7  Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Job VulgClem 36:8  Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
Job VulgClem 36:9  indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Job VulgClem 36:10  Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Job VulgClem 36:11  Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
Job VulgClem 36:12  si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Job VulgClem 36:13  Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Job VulgClem 36:14  Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Job VulgClem 36:15  Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
Job VulgClem 36:16  Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Job VulgClem 36:17  Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
Job VulgClem 36:18  Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
Job VulgClem 36:19  Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
Job VulgClem 36:20  Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
Job VulgClem 36:21  Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
Job VulgClem 36:22  Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job VulgClem 36:23  Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
Job VulgClem 36:24  Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Job VulgClem 36:25  Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
Job VulgClem 36:26  Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.
Job VulgClem 36:27  Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
Job VulgClem 36:28  qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
Job VulgClem 36:29  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
Job VulgClem 36:30  et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Job VulgClem 36:31  Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Job VulgClem 36:32  In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
Job VulgClem 36:33  Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.