Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Job VulgClem 5:1  Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Job VulgClem 5:2  Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job VulgClem 5:3  Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
Job VulgClem 5:4  Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Job VulgClem 5:5  Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
Job VulgClem 5:6  Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Job VulgClem 5:8  Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :
Job VulgClem 5:9  qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
Job VulgClem 5:10  qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;
Job VulgClem 5:11  qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;
Job VulgClem 5:12  qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
Job VulgClem 5:13  qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
Job VulgClem 5:14  Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Job VulgClem 5:15  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Job VulgClem 5:16  Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
Job VulgClem 5:17  Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
Job VulgClem 5:18  quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
Job VulgClem 5:19  In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Job VulgClem 5:20  In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Job VulgClem 5:21  A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
Job VulgClem 5:22  In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
Job VulgClem 5:23  Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Job VulgClem 5:24  Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Job VulgClem 5:25  Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Job VulgClem 5:26  Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Job VulgClem 5:27  Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.