Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Job VulgClem 3:1  Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
Job VulgClem 3:3  Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
Job VulgClem 3:4  Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Job VulgClem 3:5  Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Job VulgClem 3:6  Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
Job VulgClem 3:8  Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
Job VulgClem 3:9  Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
Job VulgClem 3:10  Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Job VulgClem 3:11  Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
Job VulgClem 3:12  Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
Job VulgClem 3:13  Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
Job VulgClem 3:14  cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;
Job VulgClem 3:15  aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
Job VulgClem 3:16  aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Job VulgClem 3:17  Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Job VulgClem 3:18  Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Job VulgClem 3:19  Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Job VulgClem 3:20  Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
Job VulgClem 3:21  qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
Job VulgClem 3:22  gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
Job VulgClem 3:23  viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
Job VulgClem 3:24  Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
Job VulgClem 3:25  quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
Job VulgClem 3:26  Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.