Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Job VulgClem 10:1  Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.
Job VulgClem 10:2  Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
Job VulgClem 10:3  Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
Job VulgClem 10:4  Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
Job VulgClem 10:5  Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Job VulgClem 10:6  ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
Job VulgClem 10:7  et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
Job VulgClem 10:8  Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
Job VulgClem 10:9  Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Job VulgClem 10:10  Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
Job VulgClem 10:11  Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
Job VulgClem 10:12  Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Job VulgClem 10:13  Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Job VulgClem 10:14  Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
Job VulgClem 10:15  Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Job VulgClem 10:16  Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
Job VulgClem 10:17  Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
Job VulgClem 10:18  Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
Job VulgClem 10:19  Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Job VulgClem 10:20  Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
Job VulgClem 10:21  antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
Job VulgClem 10:22  terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.