Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Job VulgClem 13:1  Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Job VulgClem 13:2  Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.
Job VulgClem 13:3  Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :
Job VulgClem 13:4  prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
Job VulgClem 13:5  Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
Job VulgClem 13:6  Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
Job VulgClem 13:7  Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?
Job VulgClem 13:8  numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?
Job VulgClem 13:9  aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
Job VulgClem 13:10  Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
Job VulgClem 13:11  Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
Job VulgClem 13:12  Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
Job VulgClem 13:13  Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Job VulgClem 13:14  Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?
Job VulgClem 13:15  Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Job VulgClem 13:16  Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Job VulgClem 13:17  Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
Job VulgClem 13:19  Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?
Job VulgClem 13:20  Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :
Job VulgClem 13:21  manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Job VulgClem 13:22  Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.
Job VulgClem 13:23  Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.
Job VulgClem 13:24  Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
Job VulgClem 13:25  Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :
Job VulgClem 13:26  scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
Job VulgClem 13:27  Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :
Job VulgClem 13:28  qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.