Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Job VulgClem 12:2  Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
Job VulgClem 12:3  Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
Job VulgClem 12:4  Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
Job VulgClem 12:5  Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
Job VulgClem 12:6  Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job VulgClem 12:7  Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
Job VulgClem 12:8  Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Job VulgClem 12:9  Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
Job VulgClem 12:10  In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
Job VulgClem 12:11  Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
Job VulgClem 12:12  In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Job VulgClem 12:13  Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
Job VulgClem 12:14  Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Job VulgClem 12:15  Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
Job VulgClem 12:16  Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Job VulgClem 12:17  Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
Job VulgClem 12:18  Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
Job VulgClem 12:19  Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :
Job VulgClem 12:20  commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
Job VulgClem 12:21  Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
Job VulgClem 12:22  Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Job VulgClem 12:23  Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Job VulgClem 12:24  Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :
Job VulgClem 12:25  palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.