Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Job VulgClem 4:2  Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
Job VulgClem 4:3  Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;
Job VulgClem 4:4  vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
Job VulgClem 4:5  Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.
Job VulgClem 4:6  Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
Job VulgClem 4:7  Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?
Job VulgClem 4:8  Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
Job VulgClem 4:9  flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
Job VulgClem 4:10  Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job VulgClem 4:11  Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Job VulgClem 4:12  Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Job VulgClem 4:13  In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
Job VulgClem 4:14  pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;
Job VulgClem 4:15  et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
Job VulgClem 4:16  Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
Job VulgClem 4:17  Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?
Job VulgClem 4:18  Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;
Job VulgClem 4:19  quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?
Job VulgClem 4:20  De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
Job VulgClem 4:21  Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.