Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 38
Job VulgClem 38:1  Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
Job VulgClem 38:2  Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
Job VulgClem 38:3  Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
Job VulgClem 38:4  Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.
Job VulgClem 38:5  Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
Job VulgClem 38:6  Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
Job VulgClem 38:7  cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
Job VulgClem 38:8  Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
Job VulgClem 38:9  cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
Job VulgClem 38:10  Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
Job VulgClem 38:11  et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Job VulgClem 38:12  Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
Job VulgClem 38:13  Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
Job VulgClem 38:14  Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
Job VulgClem 38:15  auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Job VulgClem 38:16  Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
Job VulgClem 38:17  Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
Job VulgClem 38:18  Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
Job VulgClem 38:19  in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
Job VulgClem 38:20  ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Job VulgClem 38:21  Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
Job VulgClem 38:22  Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Job VulgClem 38:23  quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
Job VulgClem 38:24  Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
Job VulgClem 38:25  Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Job VulgClem 38:26  ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
Job VulgClem 38:27  ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
Job VulgClem 38:28  Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
Job VulgClem 38:29  De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
Job VulgClem 38:30  In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
Job VulgClem 38:31  Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Job VulgClem 38:32  Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
Job VulgClem 38:33  Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
Job VulgClem 38:34  Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
Job VulgClem 38:35  Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
Job VulgClem 38:36  Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Job VulgClem 38:37  Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?
Job VulgClem 38:38  Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
Job VulgClem 38:39  Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
Job VulgClem 38:40  quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
Job VulgClem 38:41  Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?