Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Job VulgClem 16:2  Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
Job VulgClem 16:3  Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
Job VulgClem 16:4  Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
Job VulgClem 16:5  consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;
Job VulgClem 16:6  roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Job VulgClem 16:7  Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
Job VulgClem 16:8  Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Job VulgClem 16:9  Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
Job VulgClem 16:10  Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Job VulgClem 16:11  Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.
Job VulgClem 16:12  Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Job VulgClem 16:13  Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Job VulgClem 16:14  Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Job VulgClem 16:15  Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
Job VulgClem 16:16  Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Job VulgClem 16:17  Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Job VulgClem 16:18  Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Job VulgClem 16:19  Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
Job VulgClem 16:20  ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Job VulgClem 16:21  Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :
Job VulgClem 16:22  atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
Job VulgClem 16:23  Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.