Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Job VulgClem 20:2  Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Job VulgClem 20:3  Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
Job VulgClem 20:4  Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Job VulgClem 20:5  quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Job VulgClem 20:6  Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
Job VulgClem 20:7  quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?
Job VulgClem 20:8  Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.
Job VulgClem 20:9  Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Job VulgClem 20:10  Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job VulgClem 20:11  Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
Job VulgClem 20:12  Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
Job VulgClem 20:13  Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Job VulgClem 20:14  Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Job VulgClem 20:15  Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Job VulgClem 20:16  Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
Job VulgClem 20:17  (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
Job VulgClem 20:18  Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Job VulgClem 20:19  Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.
Job VulgClem 20:20  Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
Job VulgClem 20:21  Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Job VulgClem 20:22  Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Job VulgClem 20:23  Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Job VulgClem 20:25  Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.
Job VulgClem 20:26  Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.
Job VulgClem 20:27  Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
Job VulgClem 20:28  Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.
Job VulgClem 20:29  Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.