Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Job VulgClem 7:1  Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
Job VulgClem 7:2  Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
Job VulgClem 7:3  sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Job VulgClem 7:4  Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Job VulgClem 7:5  Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
Job VulgClem 7:6  Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
Job VulgClem 7:7  Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Job VulgClem 7:8  Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.
Job VulgClem 7:9  Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
Job VulgClem 7:10  Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
Job VulgClem 7:11  Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Job VulgClem 7:12  Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?
Job VulgClem 7:13  Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :
Job VulgClem 7:14  terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
Job VulgClem 7:15  Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Job VulgClem 7:16  Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Job VulgClem 7:17  Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?
Job VulgClem 7:19  Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
Job VulgClem 7:20  Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
Job VulgClem 7:21  Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.