Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Job VulgClem 14:1  Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Job VulgClem 14:2  Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Job VulgClem 14:3  Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
Job VulgClem 14:4  Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
Job VulgClem 14:5  Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
Job VulgClem 14:6  Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Job VulgClem 14:7  Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
Job VulgClem 14:8  Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Job VulgClem 14:9  ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
Job VulgClem 14:10  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?
Job VulgClem 14:11  Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
Job VulgClem 14:12  sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Job VulgClem 14:13  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
Job VulgClem 14:14  Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Job VulgClem 14:15  Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
Job VulgClem 14:16  Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.
Job VulgClem 14:17  Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Job VulgClem 14:18  Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
Job VulgClem 14:19  lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
Job VulgClem 14:20  Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
Job VulgClem 14:21  Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
Job VulgClem 14:22  Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.