JOHN
Chapter 18
John | VulgSist | 18:1 | Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. | |
John | VulgSist | 18:2 | Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. | |
John | VulgSist | 18:3 | Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. | |
John | VulgSist | 18:4 | Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? | |
John | VulgSist | 18:5 | Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. | |
John | VulgSist | 18:7 | Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. | |
John | VulgSist | 18:8 | Respondit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. | |
John | VulgSist | 18:9 | Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. | |
John | VulgSist | 18:10 | Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. | |
John | VulgSist | 18:11 | Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? | |
John | VulgSist | 18:12 | Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum: | |
John | VulgSist | 18:13 | Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. | |
John | VulgSist | 18:14 | Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Quia expedit, unum hominem mori pro populo. | |
John | VulgSist | 18:15 | Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. | |
John | VulgSist | 18:16 | Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. | |
John | VulgSist | 18:17 | Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. | |
John | VulgSist | 18:18 | Stabant autem servi, et ministri ad prunas: quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. | |
John | VulgSist | 18:20 | Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. | |
John | VulgSist | 18:21 | Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. | |
John | VulgSist | 18:22 | Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici? | |
John | VulgSist | 18:23 | Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? | |
John | VulgSist | 18:25 | Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum. | |
John | VulgSist | 18:26 | Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? | |
John | VulgSist | 18:28 | Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. | |
John | VulgSist | 18:29 | Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? | |
John | VulgSist | 18:30 | Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. | |
John | VulgSist | 18:31 | Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam. | |
John | VulgSist | 18:33 | Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? | |
John | VulgSist | 18:35 | Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti? | |
John | VulgSist | 18:36 | Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. | |
John | VulgSist | 18:37 | Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. | |
John | VulgSist | 18:38 | Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. | |
John | VulgSist | 18:39 | Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? | |