JOHN
Chapter 21
John | VulgClem | 21:1 | Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic : | |
John | VulgClem | 21:2 | erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. | |
John | VulgClem | 21:3 | Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt. | |
John | VulgClem | 21:4 | Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. | |
John | VulgClem | 21:5 | Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non. | |
John | VulgClem | 21:6 | Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. | |
John | VulgClem | 21:7 | Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. | |
John | VulgClem | 21:8 | Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. | |
John | VulgClem | 21:9 | Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. | |
John | VulgClem | 21:11 | Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. | |
John | VulgClem | 21:12 | Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est. | |
John | VulgClem | 21:14 | Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. | |
John | VulgClem | 21:15 | Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. | |
John | VulgClem | 21:16 | Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. | |
John | VulgClem | 21:17 | Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. | |
John | VulgClem | 21:18 | Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. | |
John | VulgClem | 21:19 | Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me. | |
John | VulgClem | 21:20 | Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ? | |
John | VulgClem | 21:23 | Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? | |
John | VulgClem | 21:24 | Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus. | |