Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
John VulgClem 4:1  Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
John VulgClem 4:2  (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
John VulgClem 4:5  Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
John VulgClem 4:6  Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
John VulgClem 4:7  Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
John VulgClem 4:8  (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
John VulgClem 4:9  Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
John VulgClem 4:10  Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
John VulgClem 4:11  Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
John VulgClem 4:12  Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
John VulgClem 4:13  Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
John VulgClem 4:14  sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
John VulgClem 4:15  Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
John VulgClem 4:16  Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
John VulgClem 4:17  Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
John VulgClem 4:18  quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
John VulgClem 4:19  Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
John VulgClem 4:20  Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
John VulgClem 4:21  Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
John VulgClem 4:22  Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
John VulgClem 4:23  Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
John VulgClem 4:24  Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
John VulgClem 4:25  Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
John VulgClem 4:27  Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
John VulgClem 4:28  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
John VulgClem 4:29  Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
John VulgClem 4:31  Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
John VulgClem 4:32  Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John VulgClem 4:33  Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
John VulgClem 4:34  Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
John VulgClem 4:35  Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
John VulgClem 4:36  Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
John VulgClem 4:37  In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
John VulgClem 4:38  Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
John VulgClem 4:39  Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
John VulgClem 4:40  Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
John VulgClem 4:41  Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
John VulgClem 4:42  Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
John VulgClem 4:43  Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
John VulgClem 4:44  Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
John VulgClem 4:45  Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
John VulgClem 4:46  Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
John VulgClem 4:47  Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
John VulgClem 4:48  Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
John VulgClem 4:49  Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
John VulgClem 4:50  Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
John VulgClem 4:51  Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
John VulgClem 4:52  Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
John VulgClem 4:53  Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
John VulgClem 4:54  Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.