JOHN
Chapter 11
John | VulgClem | 11:1 | Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. | |
John | VulgClem | 11:2 | (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) | |
John | VulgClem | 11:4 | Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. | |
John | VulgClem | 11:6 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; | |
John | VulgClem | 11:8 | Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ? | |
John | VulgClem | 11:9 | Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : | |
John | VulgClem | 11:11 | Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. | |
John | VulgClem | 11:13 | Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. | |
John | VulgClem | 11:16 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo. | |
John | VulgClem | 11:19 | Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. | |
John | VulgClem | 11:20 | Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat. | |
John | VulgClem | 11:21 | Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus : | |
John | VulgClem | 11:25 | Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet : | |
John | VulgClem | 11:27 | Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. | |
John | VulgClem | 11:28 | Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. | |
John | VulgClem | 11:30 | nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. | |
John | VulgClem | 11:31 | Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. | |
John | VulgClem | 11:32 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. | |
John | VulgClem | 11:33 | Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, | |
John | VulgClem | 11:37 | Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ? | |
John | VulgClem | 11:38 | Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. | |
John | VulgClem | 11:39 | Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. | |
John | VulgClem | 11:41 | Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. | |
John | VulgClem | 11:42 | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti. | |
John | VulgClem | 11:44 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire. | |
John | VulgClem | 11:45 | Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. | |
John | VulgClem | 11:47 | Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? | |
John | VulgClem | 11:48 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. | |
John | VulgClem | 11:49 | Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam, | |
John | VulgClem | 11:50 | nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. | |
John | VulgClem | 11:51 | Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, | |
John | VulgClem | 11:52 | et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. | |
John | VulgClem | 11:54 | Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. | |
John | VulgClem | 11:55 | Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. | |