Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
John VulgClem 1:1  In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
John VulgClem 1:3  Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
John VulgClem 1:5  et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
John VulgClem 1:7  Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
John VulgClem 1:8  Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
John VulgClem 1:9  Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
John VulgClem 1:10  In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
John VulgClem 1:12  Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
John VulgClem 1:13  qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
John VulgClem 1:14  Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
John VulgClem 1:15  Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
John VulgClem 1:16  Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
John VulgClem 1:17  quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
John VulgClem 1:18  Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
John VulgClem 1:19  Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
John VulgClem 1:20  Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
John VulgClem 1:21  Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
John VulgClem 1:22  Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
John VulgClem 1:23  Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
John VulgClem 1:25  Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
John VulgClem 1:26  Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
John VulgClem 1:27  Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
John VulgClem 1:28  Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
John VulgClem 1:29  Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
John VulgClem 1:30  Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
John VulgClem 1:31  et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
John VulgClem 1:32  Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
John VulgClem 1:33  Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
John VulgClem 1:34  Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
John VulgClem 1:35  Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
John VulgClem 1:36  Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
John VulgClem 1:37  Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
John VulgClem 1:38  Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
John VulgClem 1:39  Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
John VulgClem 1:40  Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
John VulgClem 1:41  Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
John VulgClem 1:42  Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
John VulgClem 1:43  In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
John VulgClem 1:44  Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
John VulgClem 1:45  Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
John VulgClem 1:46  Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
John VulgClem 1:47  Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
John VulgClem 1:48  Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
John VulgClem 1:49  Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
John VulgClem 1:50  Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
John VulgClem 1:51  Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.