JOHN
Chapter 15
John | VulgClem | 15:2 | Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. | |
John | VulgClem | 15:4 | Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. | |
John | VulgClem | 15:5 | Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. | |
John | VulgClem | 15:6 | Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. | |
John | VulgClem | 15:7 | Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. | |
John | VulgClem | 15:8 | In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. | |
John | VulgClem | 15:10 | Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. | |
John | VulgClem | 15:11 | Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. | |
John | VulgClem | 15:15 | Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. | |
John | VulgClem | 15:16 | Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. | |
John | VulgClem | 15:19 | Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. | |
John | VulgClem | 15:20 | Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. | |
John | VulgClem | 15:21 | Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me. | |
John | VulgClem | 15:22 | Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. | |
John | VulgClem | 15:24 | Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. | |
John | VulgClem | 15:25 | Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. | |
John | VulgClem | 15:26 | Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; | |