Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
John VulgClem 18:1  Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
John VulgClem 18:2  Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
John VulgClem 18:3  Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
John VulgClem 18:4  Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?
John VulgClem 18:5  Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
John VulgClem 18:6  Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
John VulgClem 18:7  Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
John VulgClem 18:8  Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
John VulgClem 18:9  Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
John VulgClem 18:10  Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
John VulgClem 18:11  Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
John VulgClem 18:12  Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
John VulgClem 18:13  Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
John VulgClem 18:14  Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
John VulgClem 18:15  Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
John VulgClem 18:16  Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum.
John VulgClem 18:17  Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
John VulgClem 18:18  Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
John VulgClem 18:19  Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
John VulgClem 18:20  Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
John VulgClem 18:21  Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
John VulgClem 18:22  Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
John VulgClem 18:23  Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ?
John VulgClem 18:24  Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
John VulgClem 18:25  Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
John VulgClem 18:26  Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
John VulgClem 18:27  Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
John VulgClem 18:28  Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
John VulgClem 18:29  Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
John VulgClem 18:30  Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
John VulgClem 18:31  Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.
John VulgClem 18:32  Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
John VulgClem 18:33  Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?
John VulgClem 18:34  Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
John VulgClem 18:35  Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
John VulgClem 18:36  Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc.
John VulgClem 18:37  Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
John VulgClem 18:38  Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
John VulgClem 18:39  Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?
John VulgClem 18:40  Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.