Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
John VulgClem 12:1  Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
John VulgClem 12:2  Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
John VulgClem 12:3  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
John VulgClem 12:4  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
John VulgClem 12:5  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
John VulgClem 12:6  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
John VulgClem 12:7  Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
John VulgClem 12:8  Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
John VulgClem 12:9  Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
John VulgClem 12:10  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
John VulgClem 12:11  quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
John VulgClem 12:12  In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
John VulgClem 12:13  acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
John VulgClem 12:14  Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
John VulgClem 12:15  Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
John VulgClem 12:16  Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
John VulgClem 12:17  Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
John VulgClem 12:18  Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
John VulgClem 12:19  Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
John VulgClem 12:20  Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
John VulgClem 12:21  Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
John VulgClem 12:22  Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
John VulgClem 12:23  Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
John VulgClem 12:24  Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
John VulgClem 12:25  ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
John VulgClem 12:26  Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
John VulgClem 12:27  Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
John VulgClem 12:28  Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
John VulgClem 12:29  Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
John VulgClem 12:30  Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
John VulgClem 12:31  Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
John VulgClem 12:32  Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
John VulgClem 12:33  (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John VulgClem 12:34  Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
John VulgClem 12:35  Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
John VulgClem 12:36  Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
John VulgClem 12:37  Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
John VulgClem 12:38  ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
John VulgClem 12:39  Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
John VulgClem 12:40  Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
John VulgClem 12:41  Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
John VulgClem 12:42  Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
John VulgClem 12:43  Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
John VulgClem 12:44  Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
John VulgClem 12:46  Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
John VulgClem 12:47  Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
John VulgClem 12:48  Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
John VulgClem 12:49  Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
John VulgClem 12:50  Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.