Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
John VulgClem 19:1  Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
John VulgClem 19:2  Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
John VulgClem 19:3  Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
John VulgClem 19:4  Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
John VulgClem 19:5  (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
John VulgClem 19:6  Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
John VulgClem 19:7  Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
John VulgClem 19:8  Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
John VulgClem 19:9  Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
John VulgClem 19:10  Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
John VulgClem 19:11  Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
John VulgClem 19:12  Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
John VulgClem 19:13  Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
John VulgClem 19:14  Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.
John VulgClem 19:15  Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem.
John VulgClem 19:16  Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
John VulgClem 19:17  Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :
John VulgClem 19:18  ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
John VulgClem 19:19  Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.
John VulgClem 19:20  Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
John VulgClem 19:21  Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
John VulgClem 19:23  Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
John VulgClem 19:24  Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
John VulgClem 19:25  Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
John VulgClem 19:26  Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.
John VulgClem 19:27  Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
John VulgClem 19:28  Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
John VulgClem 19:29  Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
John VulgClem 19:30  Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
John VulgClem 19:31  Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
John VulgClem 19:32  Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
John VulgClem 19:33  Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
John VulgClem 19:34  sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
John VulgClem 19:35  Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
John VulgClem 19:36  Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
John VulgClem 19:37  Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
John VulgClem 19:38  Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
John VulgClem 19:39  Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.
John VulgClem 19:40  Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
John VulgClem 19:41  Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
John VulgClem 19:42  Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.