Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
John VulgClem 3:1  Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
John VulgClem 3:2  Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
John VulgClem 3:3  Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
John VulgClem 3:4  Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
John VulgClem 3:5  Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
John VulgClem 3:6  Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
John VulgClem 3:7  Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
John VulgClem 3:8  Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
John VulgClem 3:9  Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
John VulgClem 3:10  Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?
John VulgClem 3:11  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
John VulgClem 3:12  Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
John VulgClem 3:13  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
John VulgClem 3:14  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
John VulgClem 3:15  ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgClem 3:16  Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgClem 3:17  Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John VulgClem 3:18  Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
John VulgClem 3:19  Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
John VulgClem 3:20  Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
John VulgClem 3:21  qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
John VulgClem 3:22  Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
John VulgClem 3:23  Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
John VulgClem 3:25  Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
John VulgClem 3:26  Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
John VulgClem 3:27  Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
John VulgClem 3:28  Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
John VulgClem 3:29  Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
John VulgClem 3:31  Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
John VulgClem 3:32  Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
John VulgClem 3:33  Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
John VulgClem 3:34  Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
John VulgClem 3:35  Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
John VulgClem 3:36  Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.