JOHN
Chapter 13
John | VulgClem | 13:1 | Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. | |
John | VulgClem | 13:2 | Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : | |
John | VulgClem | 13:3 | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : | |
John | VulgClem | 13:5 | Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. | |
John | VulgClem | 13:7 | Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. | |
John | VulgClem | 13:8 | Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. | |
John | VulgClem | 13:10 | Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. | |
John | VulgClem | 13:11 | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. | |
John | VulgClem | 13:12 | Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ? | |
John | VulgClem | 13:14 | Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. | |
John | VulgClem | 13:16 | Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. | |
John | VulgClem | 13:18 | Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. | |
John | VulgClem | 13:20 | Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. | |
John | VulgClem | 13:21 | Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. | |
John | VulgClem | 13:26 | Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. | |
John | VulgClem | 13:27 | Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. | |
John | VulgClem | 13:29 | Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. | |
John | VulgClem | 13:31 | Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. | |
John | VulgClem | 13:32 | Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. | |
John | VulgClem | 13:33 | Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. | |
John | VulgClem | 13:34 | Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. | |
John | VulgClem | 13:35 | In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. | |
John | VulgClem | 13:36 | Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. | |