JOHN
Chapter 7
John | VulgClem | 7:1 | Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. | |
John | VulgClem | 7:3 | Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. | |
John | VulgClem | 7:4 | Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. | |
John | VulgClem | 7:6 | Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. | |
John | VulgClem | 7:7 | Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. | |
John | VulgClem | 7:8 | Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. | |
John | VulgClem | 7:10 | Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. | |
John | VulgClem | 7:12 | Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. | |
John | VulgClem | 7:17 | Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. | |
John | VulgClem | 7:18 | Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. | |
John | VulgClem | 7:20 | Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? | |
John | VulgClem | 7:22 | propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. | |
John | VulgClem | 7:23 | Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? | |
John | VulgClem | 7:26 | et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? | |
John | VulgClem | 7:28 | Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. | |
John | VulgClem | 7:30 | Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. | |
John | VulgClem | 7:31 | De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? | |
John | VulgClem | 7:32 | Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. | |
John | VulgClem | 7:33 | Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. | |
John | VulgClem | 7:35 | Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? | |
John | VulgClem | 7:36 | quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ? | |
John | VulgClem | 7:37 | In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. | |
John | VulgClem | 7:38 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. | |
John | VulgClem | 7:39 | Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. | |
John | VulgClem | 7:40 | Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. | |
John | VulgClem | 7:41 | Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? | |
John | VulgClem | 7:42 | nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? | |
John | VulgClem | 7:44 | Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. | |
John | VulgClem | 7:45 | Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? | |
John | VulgClem | 7:51 | Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? | |
John | VulgClem | 7:52 | Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. | |