JOHN
Chapter 17
John | VulgClem | 17:1 | Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : | |
John | VulgClem | 17:2 | sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. | |
John | VulgClem | 17:3 | Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. | |
John | VulgClem | 17:5 | et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. | |
John | VulgClem | 17:6 | Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. | |
John | VulgClem | 17:8 | quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. | |
John | VulgClem | 17:9 | Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : | |
John | VulgClem | 17:11 | Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. | |
John | VulgClem | 17:12 | Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. | |
John | VulgClem | 17:13 | Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. | |
John | VulgClem | 17:14 | Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. | |
John | VulgClem | 17:20 | Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : | |
John | VulgClem | 17:21 | ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti. | |
John | VulgClem | 17:22 | Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. | |
John | VulgClem | 17:23 | Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. | |
John | VulgClem | 17:24 | Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. | |
John | VulgClem | 17:25 | Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. | |