Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
John VulgClem 10:1  Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
John VulgClem 10:3  Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
John VulgClem 10:4  Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
John VulgClem 10:5  Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
John VulgClem 10:6  Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
John VulgClem 10:7  Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
John VulgClem 10:8  Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
John VulgClem 10:9  Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
John VulgClem 10:10  Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
John VulgClem 10:11  Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
John VulgClem 10:12  Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
John VulgClem 10:13  mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
John VulgClem 10:14  Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
John VulgClem 10:15  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
John VulgClem 10:16  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
John VulgClem 10:17  Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
John VulgClem 10:18  Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
John VulgClem 10:19  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
John VulgClem 10:20  Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
John VulgClem 10:21  Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
John VulgClem 10:22  Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
John VulgClem 10:23  Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
John VulgClem 10:24  Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
John VulgClem 10:25  Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :
John VulgClem 10:26  sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
John VulgClem 10:27  Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
John VulgClem 10:28  et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
John VulgClem 10:29  Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
John VulgClem 10:31  Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
John VulgClem 10:32  Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
John VulgClem 10:33  Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
John VulgClem 10:34  Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
John VulgClem 10:35  Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
John VulgClem 10:36  quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
John VulgClem 10:37  Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
John VulgClem 10:38  Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
John VulgClem 10:39  Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
John VulgClem 10:40  Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
John VulgClem 10:41  et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
John VulgClem 10:42  Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.