JOHN
Chapter 20
John | VulgClem | 20:1 | Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. | |
John | VulgClem | 20:2 | Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. | |
John | VulgClem | 20:4 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. | |
John | VulgClem | 20:6 | Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, | |
John | VulgClem | 20:7 | et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. | |
John | VulgClem | 20:8 | Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : | |
John | VulgClem | 20:11 | Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : | |
John | VulgClem | 20:12 | et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. | |
John | VulgClem | 20:13 | Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. | |
John | VulgClem | 20:14 | Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. | |
John | VulgClem | 20:15 | Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. | |
John | VulgClem | 20:16 | Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). | |
John | VulgClem | 20:17 | Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. | |
John | VulgClem | 20:18 | Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. | |
John | VulgClem | 20:19 | Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. | |
John | VulgClem | 20:20 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. | |
John | VulgClem | 20:23 | quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. | |
John | VulgClem | 20:24 | Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. | |
John | VulgClem | 20:25 | Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. | |
John | VulgClem | 20:26 | Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. | |
John | VulgClem | 20:27 | Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. | |
John | VulgClem | 20:29 | Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. | |
John | VulgClem | 20:30 | Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. | |