JOHN
Chapter 2
John | VulgClem | 2:6 | Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. | |
John | VulgClem | 2:9 | Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, | |
John | VulgClem | 2:10 | et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. | |
John | VulgClem | 2:11 | Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. | |
John | VulgClem | 2:12 | Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. | |
John | VulgClem | 2:14 | et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. | |
John | VulgClem | 2:15 | Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. | |
John | VulgClem | 2:16 | Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. | |
John | VulgClem | 2:17 | Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. | |
John | VulgClem | 2:18 | Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ? | |
John | VulgClem | 2:19 | Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. | |
John | VulgClem | 2:20 | Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? | |
John | VulgClem | 2:22 | Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. | |
John | VulgClem | 2:23 | Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. | |