JOHN
Chapter 14
John | VulgClem | 14:2 | In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. | |
John | VulgClem | 14:3 | Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis. | |
John | VulgClem | 14:6 | Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. | |
John | VulgClem | 14:7 | Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. | |
John | VulgClem | 14:9 | Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? | |
John | VulgClem | 14:10 | Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. | |
John | VulgClem | 14:12 | alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado. | |
John | VulgClem | 14:13 | Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio. | |
John | VulgClem | 14:16 | et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, | |
John | VulgClem | 14:17 | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. | |
John | VulgClem | 14:19 | Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis. | |
John | VulgClem | 14:20 | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. | |
John | VulgClem | 14:21 | Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. | |
John | VulgClem | 14:22 | Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ? | |
John | VulgClem | 14:23 | Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; | |
John | VulgClem | 14:24 | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris. | |
John | VulgClem | 14:26 | Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. | |
John | VulgClem | 14:27 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. | |
John | VulgClem | 14:28 | Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. | |
John | VulgClem | 14:30 | Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. | |