Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
John VulgClem 16:2  Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
John VulgClem 16:3  Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
John VulgClem 16:4  Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
John VulgClem 16:5  Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?
John VulgClem 16:6  sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
John VulgClem 16:7  Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
John VulgClem 16:8  Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
John VulgClem 16:10  De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
John VulgClem 16:11  De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
John VulgClem 16:12  Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
John VulgClem 16:13  Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
John VulgClem 16:14  Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
John VulgClem 16:15  Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
John VulgClem 16:16  Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
John VulgClem 16:17  Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
John VulgClem 16:18  Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
John VulgClem 16:19  Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
John VulgClem 16:20  Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
John VulgClem 16:21  Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
John VulgClem 16:22  Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
John VulgClem 16:23  Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
John VulgClem 16:24  Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
John VulgClem 16:25  Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
John VulgClem 16:26  in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
John VulgClem 16:27  ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
John VulgClem 16:28  Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
John VulgClem 16:29  Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
John VulgClem 16:30  nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
John VulgClem 16:32  ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
John VulgClem 16:33  Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.