Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
John VulgClem 11:1  Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
John VulgClem 11:2  (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
John VulgClem 11:3  Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
John VulgClem 11:4  Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
John VulgClem 11:5  Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
John VulgClem 11:6  Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
John VulgClem 11:7  deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
John VulgClem 11:8  Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
John VulgClem 11:9  Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
John VulgClem 11:10  si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
John VulgClem 11:11  Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
John VulgClem 11:12  Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
John VulgClem 11:13  Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
John VulgClem 11:14  Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
John VulgClem 11:15  et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
John VulgClem 11:16  Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
John VulgClem 11:17  Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
John VulgClem 11:18  (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
John VulgClem 11:19  Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
John VulgClem 11:20  Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
John VulgClem 11:21  Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
John VulgClem 11:22  sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
John VulgClem 11:24  Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
John VulgClem 11:25  Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
John VulgClem 11:26  et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
John VulgClem 11:27  Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
John VulgClem 11:28  Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
John VulgClem 11:30  nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
John VulgClem 11:31  Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
John VulgClem 11:32  Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
John VulgClem 11:33  Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
John VulgClem 11:34  et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
John VulgClem 11:37  Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?
John VulgClem 11:38  Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
John VulgClem 11:39  Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
John VulgClem 11:40  Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
John VulgClem 11:41  Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
John VulgClem 11:42  Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
John VulgClem 11:43  Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
John VulgClem 11:44  Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
John VulgClem 11:45  Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
John VulgClem 11:46  Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
John VulgClem 11:47  Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
John VulgClem 11:48  Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
John VulgClem 11:49  Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
John VulgClem 11:50  nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
John VulgClem 11:51  Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
John VulgClem 11:52  et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
John VulgClem 11:53  Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
John VulgClem 11:54  Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
John VulgClem 11:55  Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
John VulgClem 11:56  Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.