Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Levi VulgSist 7:1  Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est:
Levi VulgSist 7:2  idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur.
Levi VulgSist 7:3  Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
Levi VulgSist 7:4  Duos renunculos, et pinguedinem quae iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis.
Levi VulgSist 7:5  et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
Levi VulgSist 7:6  Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Levi VulgSist 7:7  Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Levi VulgSist 7:8  Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius.
Levi VulgSist 7:9  Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur:
Levi VulgSist 7:10  sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividentur.
Levi VulgSist 7:11  Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.
Levi VulgSist 7:12  Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
Levi VulgSist 7:13  panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis:
Levi VulgSist 7:14  ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem.
Levi VulgSist 7:15  cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
Levi VulgSist 7:16  Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
Levi VulgSist 7:17  quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
Levi VulgSist 7:18  si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.
Levi VulgSist 7:19  Caro, quae aliquod tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
Levi VulgSist 7:20  Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.
Levi VulgSist 7:21  Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
Levi VulgSist 7:23  Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.
Levi VulgSist 7:24  Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Levi VulgSist 7:25  Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
Levi VulgSist 7:26  Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Levi VulgSist 7:27  Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Levi VulgSist 7:29  Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius.
Levi VulgSist 7:30  tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
Levi VulgSist 7:31  qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius.
Levi VulgSist 7:32  armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
Levi VulgSist 7:33  Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
Levi VulgSist 7:34  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel.
Levi VulgSist 7:35  Haec est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
Levi VulgSist 7:36  et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.
Levi VulgSist 7:37  Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis:
Levi VulgSist 7:38  quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.