MARK
Chapter 4
Mark | VulgHetz | 4:1 | Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: | |
Mark | VulgHetz | 4:4 | Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. | |
Mark | VulgHetz | 4:5 | Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: | |
Mark | VulgHetz | 4:7 | Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. | |
Mark | VulgHetz | 4:8 | Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. | |
Mark | VulgHetz | 4:10 | Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim, parabolam. | |
Mark | VulgHetz | 4:11 | Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: | |
Mark | VulgHetz | 4:12 | ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. | |
Mark | VulgHetz | 4:15 | Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. | |
Mark | VulgHetz | 4:16 | Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: | |
Mark | VulgHetz | 4:17 | et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. | |
Mark | VulgHetz | 4:19 | et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. | |
Mark | VulgHetz | 4:20 | Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. | |
Mark | VulgHetz | 4:21 | Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? | |
Mark | VulgHetz | 4:22 | Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. | |
Mark | VulgHetz | 4:24 | Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis. | |
Mark | VulgHetz | 4:25 | Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. | |
Mark | VulgHetz | 4:27 | et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. | |
Mark | VulgHetz | 4:28 | Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. | |
Mark | VulgHetz | 4:31 | Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: | |
Mark | VulgHetz | 4:32 | et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves cæli habitare. | |
Mark | VulgHetz | 4:34 | sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. | |
Mark | VulgHetz | 4:36 | Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. | |
Mark | VulgHetz | 4:37 | Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. | |
Mark | VulgHetz | 4:38 | Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? | |
Mark | VulgHetz | 4:39 | Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. | |