Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 29
Numb VulgSist 29:1  Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
Numb VulgSist 29:2  Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Numb VulgSist 29:3  et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Numb VulgSist 29:4  unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
Numb VulgSist 29:5  et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
Numb VulgSist 29:6  praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. eisdem ceremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
Numb VulgSist 29:7  Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
Numb VulgSist 29:8  Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Numb VulgSist 29:9  et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Numb VulgSist 29:10  decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
Numb VulgSist 29:11  et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Numb VulgSist 29:12  Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus.
Numb VulgSist 29:13  offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:14  et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
Numb VulgSist 29:15  et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim:
Numb VulgSist 29:16  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine eius.
Numb VulgSist 29:17  In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:18  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:19  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
Numb VulgSist 29:20  Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:21  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:22  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
Numb VulgSist 29:23  Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:24  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:25  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
Numb VulgSist 29:26  Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:27  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:28  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
Numb VulgSist 29:29  Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:30  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:31  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
Numb VulgSist 29:32  Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
Numb VulgSist 29:33  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:34  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
Numb VulgSist 29:35  Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
Numb VulgSist 29:36  offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Numb VulgSist 29:37  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
Numb VulgSist 29:38  et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
Numb VulgSist 29:39  Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.